WEILBURGUM

WEILBURGUM
WEILBURGUM
oppid. Germaniae, in Comitatu Nassoviae, sub proprio Comite, ex Familia hac illustri. Defunctô enim Adolphô Imperatore filius eius Adolphus, hereditate cum fratre Ioanne minore natu divisâ, patri in Wisbadensi et Idstenio Comitatu successit, Iohannes vero Weilburgum nactus est, unde stemm atis Weilburgii, ab integro corpore separati, origo. Nactus is postmodum Annam, Ioannis Comitis Saraepontani filiam unicam, Comitatum hunc Weilburgensi iunxit, defunctus A. C. 1371. Ei successit fil. Philippus, qui decessit A. C. 1429. Pater ex Catharina Lotharingica (Friderici Ducis filia) Philippi, qui Weilburgium ramum continuavit; et ex Anna Hohenloica, Iohannis, qui Saraepontanum orsus est. Philippô genitus Ludovicus filium habuit Philippum II. quô natus Albertus, Saraepontanam ditionem Weilburgensi Comitatui denuo iunxit, exstinctus A. C. 1616. Natus ei, ex Anna agnata, Ludovicus, qui obiit A. C. 1627. e cuius, et Annae Mariae Hassiacae, filiis tribus, Wilhelmo Ludovico Saraepontum, German. Sarbrucken, Ioanni Wisbada cum Idstenio, et Ernesto Casimiro Weilburgum obtigit, unde tres iterum lineae. Et quidem Ernesto Casimiro genuit Anna Matia Comes Saynensis et Witgenstenia, Fridericum (maritum Elisabethae Christinae Witgensteniae) et Mariam Eleonoram, (uxorem Casimiri Comitis Eberstenii) Comites Nassoviae etc. Lineae Saraepontanae in Weilburg. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Part. I. p. 60. et in Ind. ubi de Familia Nassovia, vide quoque cum Arte Heraldicâ, Tom. Il. Primus autem Walramus seu Walravius henrici cognomine Divitis fil. pater Adolfi Imperatoris in divisione hereditatis paternae, Weilburgum cum aliis nactus fuerat, ut vidimus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • HERBIPOLITANUS Episcopatus prov — Franconiae, a Carolo Mag Ep. concesa. Moeno fluv. in duas partes scinditur, per 15. mill. Germ. a Sept. in Mer. extensa, non aeque lata. Ab Ort. habet Episcopatum Bamberg. Ab Occ. dit. Moguntin. et Fuldensem Abbat. A Sept. Principatum Henneberg.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IDSTENIUM — vulgo ITZSTEIN, locus Germ. sup. in Comitatu Saraepontano, sub proprio Com. ex Fam. Nassovia: unde Iystenia, alias Weisbadensis fam. cuius primus conditor fuit Waltavius, fil. secundo genitus Henrici cogn. Divitis, frater Othonis maioris, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PONS Saravi — vulgo Sarbruck, seu Sarbrick, oppid. nobile Germaniae, ad Saravum fluv. sub proprio Comite, in limite Palatinatus, 4. leucis a Bipontio in occasum metas versus, et 10. ab altero in Boream. Fluvius praefatus apud Augustam Trevirorum in Mosellam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SARBRUGIUM — German. SARBRUCK, nomen Comitatus Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex Familia Nassovia, ad fluv. Saravum, unde ei nomen, Saravi Pons, hoc enim vernaculum nomen significat: haud pridem a Gallis male habitum. Lineae huius auctor Ioannes …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”